- PHOCA
- PHOCAinter minora cete, talia enim Phoca, delphin, hippopotamus; sicut maiora Pristis, orea, balena. E' quibus phoca et hippopotamus pilos, pedesque et collum habent: at balenae et delphini corium glabrum et pinnae pro pedibus et pro collo fistula in fronte, quâ de superiore parte trahunt aerem. Anxie itaque quaerunt Interpretes, cur in his Poetae Od. δ. v. 404.Α᾿μφὶ δέ μιν φῶκαι νέποδες καλῆς Α῾λοσύδνης.phocae dicantur νέποδες, sine pedibus, cum phoncas esse quadrupedes nemo nesciat. Neque Poetam id latuisse, arguit versus sequens, quô describitur πολιῆς ἁλὸς ἐξαναδῦσαι, e cano mari egressae, in proximum littus, pedibus nempe insistentes, quibus pisces qui carent, in terram haud quaquam migrant. Proinde aliis νέποδες in loco sunt νηξίποδες, pedibus nantes, tamquam a νέω, nato. Aliis νέποδες καλῆς Α῾λοσύδνης sunt nepotes seu liberi pulchrae Halosydnae; quia quâdam dialectô νέπους est ἀπόγονος, unde Romanum nepos. Vide Apollonium Argonaut. l. 4. v. 1748. Theocritum in Encom. Ptol. Idyll. 17. Eustathium in Odyss. ε. Rurus aliis νέποδες hîc idem, quod ἰχθύες, quomodo pisces dici volunt, qui plerique carent usu pedum. Bocharto vero phocae ideo νέποδες videntur appellari, non quod nullos omnino, sed quod valde exiguos habent pedes. Ita in avibus cypseli ἄποδες dicti sunt, a brevitate pedum. Est autem Phoca sive Boca, nomen ortum a boatu, ut scribit Festus: e cetis enim boant aut mugiunt phoca et balaena, quam Rondeletius tam magnô et contentô sonô mugire tradit, ut ab iis audiri possit, qui binis leucis absunt: cum alia vere ac proprie gemant, ut delphin etc. Habent porro phocae, ut et reliqua omnia cete proprie dicta, lac et mammas, Philos. Histor. l. 3. c. 20. Τὰ κήτη, οἷον δίλφις καὶ φώκη καὶ φάλαινα, μαςτοὺς ἔχει καὶ γάλα. Unde Oppianus Halieutic. l. 1.Ναί μὴν καὶ φώκη κομέει γένος οὕτι χέρειον,Καὶ γὰρ τῇ μαζοί τε, καὶ εν μαζοῖσι γάλακτοςΦἰσὶ ῥοαί.Nec minor est, quem phoca pio subvectore versat,Prolis amor, mammasque pares, et lactis in illisFlumen habet.Quo de prolis amore, ita Latine habet locus Philostrati Apollon. l. 2. c. 7. Balaenas et phocas et reliqua vivipara quomodo non admiremur? Cum phoca, quam Aegis ad venationes inclusam vidi, mortuum catulum, quem in carcere pepererat, ita luxerit, ut per triduum a cibis abstinuerit, licet omnisum belluarum voracissima. Vide Bochart. Hierzo. Part. prior. l. 1. c. 7. Fabulosum vero quod de phocis Arabes scribunt, atque inter illos inprimis Alkazuinius, qui phocae caput spinis et spiculis armatum describit, quibus non solum configat obvios, sed et naves ita incendat, ut inter medias aquas tamquam fulmine percussae ardeant ac consumantur: ita ut contra hanc pestem non aliud sit remedium, quam ipsius phocae pellis, quâ latera navium obbtegi sit necesse. Quamvis enim apud Plutarchum. Sympos. l. 5. quaest. 9. οὐ δοκοῦσιν ἐπιθιγγάνειν οἱ κεραυνοὶ τὴς φώκης τοῦ δέρματος, οὐδὲ τῆς ὑαίνης, Fulmina neque phocae neque hyaenae pellem putentur attingere: unde est, quod illis velorum summitates nautae obducunt, Ibid, l. 4. quaest. 2. tamen, praeter Alkazuinium, nemo alius est, qui phocae pellem opponat phocae spiculis, quae nulla sunt, ut illi testantur, qui belluam saepius viderunt. Quod vero modo dictum, de pellibus phocarum confirmatur etiam a Plinio, l. 2. c. 55. Ad fulminum ictus pavidi, altiores specus tutissimos putant, aut tabernacula e pellibus belluarum, quas vitulos marinos appellant quoniam hoc solum animal ex marinis non percutiant. Hinc de Augusto Suetonius, c. 9. Tonitrua et fulgura paulo infirmius expavescebat; ut semper et ubique vituli marini pellem circumferret pro remedio. Vide eundem Bochart. Part. post. l. 6. c. 15. cui adde Voss. de Idololatria, l. 4. c. 19. et 32.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.